Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.584
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Exodum I 1 (p. 445 Aucher). Tempus autem mundi conditi, siquis opportuno examinis consilio utens inquirere velit veritatem, vernum tempus est; hoc enim tempore omnia universim florescunt ac germinantur et suos terra perfectos generat fructus. Nihil autem imperfectum erat, ut dixi, in prima procreatione universorum. Nam opera data constitutum erat, ut gens ista optime conversaretur in mundo, sortita propriam partem meliorem pro honore pietatis, magnam hanc urbem, mundum inquam, et urbanitatem. Cf. Vergil. Georg. II 336. non alios prima crescentis origine mundi -inluxisse dies aliumve habuisse tenorem -crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat -orbis etc.