Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.591
Not analysed yet
Philo de provid. I §13 (p. 7 Aucher). Corruptio particularum alicuius partis et iterum corruptio minimae partis huius particulae, si ex ipsa natura atque essentia corporis oriatur, praesignat corruptionem quoque futuram corporis totius. Quid enim est corruptio in aliquam corporis partem primum obrepens, nisi differentia quaedam parti vel particulae inducta, qua fit ut differant ab iis corporibus, ex quibus sunt sublatae? Siquidem quod unius eiusdemque erat naturae, dissolutionem subiit corruptionis, expectantibus aliis quoque corporibus parem sortiri dissolutionem ac corruponem; ita ut universa corpora mors in unum finem concludat. 14. Qui ergo naturali usus ratione videt condicionem animantium animaliumque ratione praeditorum et universim omnium rerum, quae n mundo sunt ac fuere, quod nempe in fluxu sint, nonne universum quoque mundum ad normam partium suarum habiturum esse corruptionem fatebitur?