Ancient Greek · ~5 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.592
Not analysed yet
Philo de provid. I §15 (p. 8 Aucher). Terrae itaque et aëris natura examinata atque perpensa nullam in istis invenias differentiam a ceteris mundi partibus, nisi quod unius eiusdemque naturae est totum in genere: et tamen utriusque terminus generatio est ac corruptio. Cum enim ista subiecta sunt mutationi, variationi et conversionibus, finem etiam habent, et permutationem naturae suae ab igne. Ita ut, consumpta longo opere ac deficiente tota naturali fertilitate, germinationem non ulterius terra prae se ferat; quae sane semper ita habere voluisset, sed non potuit, ab igne impedita, ne germina producat, vel corruptione aquarum caenosa reddita, et aliter etiam aliis variationibus permutata. Quomodo illam itaque immortalem dicere praesumant, qui sapientiae vestigiis institerunt? §18. agam ——de terra atque aëre, non minus ipsam aëris naturalem affectionem considerans, quam animadvertens ipsum nunc varias passiones experiri et rursum in sanitatem redire: unde etiam medicorum iudicio per commutationes eius oriri morbos statuitur, quoniam languescere per hunc dixere corpora in mundo existentia naturali eius participatione. Qui ergo obnoxius est morbo, tempestati ac corruptioni, quidni ipsa quoque vita non demum privetur? §19. Si quis autem aërem putat immortalem esse, ita ut perpetuum istum permansurum dicat, quomodo, quaeso, in corpore immortali mortales mori soleant qui nempe vitali aëre perpetuo saturari illumque sugere consuevere.