Ancient Greek · ~6 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.732
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 163 Aucher. Volucres solent per aërem volare, aquatilia natare et gradi terrestria. An id per studium doctrinae? Minime; sed suapte natura singula memorata haec agunt. Similiter et apes sine doctrina naturaliter favum peragunt, et araneae quasi per se edoctae subtilem illam elaborationem textorum moliuntur. Siquis autem aliter putat, adeat arbores, et perspiciens videbit cuiusque dotes clarissimas, quia et in istis multa sunt absque arte artificiosa. Vitem non vides, dum in diebus vernalibus germen producit? Primum enim foliis illud operit, deinde more matris paulatim nutrit, et id augmentum ducit, postmodum remutans ex acido uvam efficit, donec omnino maturet fructum. At instructane his fuit cura adhibita? Certe omnino per mirabilem operique praesidentem naturam par fuit non solum utilissimo fructui ferendo, verum etiam adornando trunco decore. ——-Dicimus enim et de invisibilibus naturis, quod, cum ordinatae et artificiosae sint, integrum servant esse rationales, etiam illa, quae omnino carent anima. Revera tamen non ista dantur, et in praedictis animalibus. Cuncta enim peragunt non provida curatione ac consilio, sed secundum irrevocabilem operationem eliciunt ex propria constructione proprietates naturales. p. 165. Hand consulto -scorpio attollens aculeum dimovet, ac si per electionem statuerit debere ulcisci eum, qui iam injuriam sibi fecerit. ——Item comparatio victus et morborum curatio et his similia iterum sunt naturae inventiones innatae animalibus invisibili virtute. Et haec omnia possident, ut salva se servent et ut vindicent se ab invasoribus.