Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.733
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 168 Aucher. Quodsi censeas alia (scil. bruta animalia) praedita esse oeconomica quadam prudentia, ut formica et apis, cum nemo istarum tamen politica gaudeat, concedas oportet posse falsum esse in specie, quod verum sit in genere sub quo cadit. Ut puto, non ignoras, quod eorum est oeconomia, quorum et politice; unius enim utraque virtutis proles, etsi sub specie pares, impares tamen magnitudine, ut domus et civitas. Atqui deest iis politice, neque ergo dispensatio dicenda est de illis. At quid quis dicere potest, inquies, cum antea collectione facta condit in thesauros formica et horrea sibi prius parat? His utilius in opus exit apis et collectis floribus alvearique pulchre constructo mirifice mel facit. Ita quidem ego etiam dico. Dico tamen haec providentiae, non animalium ratione carentium, sed eius qui universam moderatur naturam esse tribuenda. Illud enim (animal) nihil agit intellectu. Isti vero (deo) cura est variis de rebus; ut nimirum, sicut Creator, impetum singularum creaturarum constringit ac corroborat ad id, propter quod factae sunt, sive ad eam quae singulis convenit perfectionem.