Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.796
Not analysed yet
Chalcidius in Timaeum cp. 221. Ergo spiritum animam esse dicentes corpus esse animam plane fatentur. Quodsi ita est, corpus corpori sociatum est. Societas porro vel ex adplicatione fit vel ex permixtione vel ex concretione. Si adplicita sint corpus et anima, quid ex adplicatione compositum horum duum quatenus totum erit vivum? Vita enim secundum ipsos in solo spiritu, qui adplicitus non permanat ad corpus intimum. nihil enim penetrat adplicitum. et totum animal vivere aiunt: non igitur anima et corpus adplicatione sociantur. Si vero permixta sunt, anima unum aliquid non erit sed permixta multa. Stoici spiritum, id est animam, unum quid esse profitentur: non ergo permixta sunt. Superest ut ex concretione manent: ergo et per se invicem transeunt duo corpora, et locus unus quo corpus continetur duobus corporibus praebebit capacitatem, cum vas quod aquam recipit vinum et aquam simul capere non possit. Neque igitur ex adplicatione neque permixtione neque vero concretione corpus et anima sociantur. ex quo confit animam non esse corpus. Est igitur virtus et potentia carens corpore.