Ancient Greek · ~6 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.863
Not analysed yet
Chalcidius ad Timaeum cp. 237. Stoici vero videndi causam in nativi spiritus intentione constituunt, cuius effigiem coni similem volunt. Hoc quippe progresso ex oculorum penetrali, quod appellatur pupula, et ab exordio tenui, quo magis porrigitur, in soliditatem opimato exordio, penes id quod videtur locatam fundi omnifariam dilatarique visus inlustrationem. Quodque omnis natura modo mensuraque moveatur, spatii quoque magnitudinisque coni modum fore, eaque re neque valde adplicata visui nec nimium distantia visibilia clare videri. certe conum ipsum pro modo mensuraque intentionis augeri, et prout basis eius vel directa vel inflexa erit incidetque in contemplabilem speciem, ita adparebunt quae videntur. Oneraria quippe navis eminus visa perexigua apparet deficiente contemplationis vigore nec se per omnia navis membra fundente spiritu. turris item quadrata rotunditatem simulat cylindri, atque etiam ex obliquo visa porticus in exile deficit oculorum depravatione. Sic etiam stellarum ignis exiguus adparet, atque ipse sol multis partibus quam terra maior intra bipedalis diametri ambitum cernitur. Sentire porro mentem putant perinde ut eam pepulerit spiritus, qui id quod ipse patitur ex visibilium specierum concretione mentis intimnis tradit: porrectus siquidem et veluti patefactus candida esse denuntiat quae videntur, confusus porro et confoecatior atra et tenebrosa significat. Similisque eius passio est eorum, qui marini piscis contagione torpent, siquidem per linum et harundinem perque manus serpat virus illud penetretque intimum sensum. idem cp. 266. At vero Stoici deum visum vocantes, quod optimum putabant. id enim pulchro dei nomine afficiendum esse duxerunt.