Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.879
Not analysed yet
Chalcidius ad Timaeum cp. 220. Stoici vero cor quidem sedem esse principalis animae partis consentiunt, nec tamem sanguinem, qui cum corpore nascitur. Spiritum quippe animam esse Zenon quaerit hactenus· quo recedente a corpore moritur animal, hoc certe anima est. naturali porro spiritu recedente moritur animal: naturalis igitur spiritus anima est. Item Chrysippus: una et eadem, inquit, certe re spiramus et vivimus. spiramus autem naturali spiritu: ergo etiam vivimus eodem spiritu. vivimus autem anima naturalis igitur spiritus anima esse invenitur. Haec igitur, inquit, octo in partes divisa invenitur. constat enim e principali et quinque sensibus, etiam vocali substantia et serendi procreandique potentia. Porro animae partes velut ex capite fontis cordis sede manantes per universum corpus porriguntur omniaque membra usque quaque vitali spiritu complent reguntque et moderantur innumerabilibus diversisque virtutibus nutriendo, adolendo, movendo, motibus localibus instruendo, sensibus compellendo ad operandum, totaque anima sensus, qui sunt eius officia, velut ramos ex principali parte illa tamquam trabe pandit, futuros eorum quae sentiunt nuntios, ipsa de iis quae nuntiaverint iudicat ut rex. Ea porro quae sentiuntur composita sunt, utpote corpora, singulique item sensus unum quiddam sentiunt. hic colores, sonus alius, ast ille sucorum sapores discernit, hic vapores odoraminum, ille asperum levigationemque tactu. aque haec omnia ad praesens. neque tamen praeteritorum meminit sensus ullus nec suspicatur futura. Intimae vero deliberationis et considerationis proprium cuiusque sensus intelligere passionem et ex iis quae nuntiant colligere quid sit illud, et praesens quidem accipere, absentis autem meminisse, futurum item providere. Definit idem intimam mentis deliberationem sic: intimus est motus animae vis rationabilis. Habent quippe etiam muta vim animae principalem, qua discernunt cibos, imaginantur, declinant insidias, praerupta et praecipitia supersiliunt, necessitudinem recognoscunt, non tamen rationabilem, quin potius naturalem. Solus vero homo ex mortalibus principali mentis bono, hoc est ratione, utitur, ut ait idem Chrysippus. Sicut aranea in medietate cassis omnia filorum tenet pedibus exordia, ut, cum quid ex bestiolis plagas incurrerit ex quacunque parte, de proximo sentiat, sic animae principale, positum in media sede cordis, sensuum exordia retinere, ut cum quid nuntiabunt de proximo recognoscat. Vocem quoque dicunt e penetrali pectoris, id est corde mitti, gremio cordis niente spiritu, qua nervis obsitus limes interiectus cor a pulmone secernit utroque et vitalibus ceteris, quo faucium angustias arietante formanteque lingua et ceteris vocalibus organis articulatos edi sonos, sermonis elementa: quo quidem interpretis mentis arcani motus aperiantur. id porro principale animae vocat.