Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.92
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 119. Quamcumque vero sententiam probaverit (scil. sapiens), eam sic animo comprensam habebit ut ea, quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnes, terram, mare deos essse, quod quaedam animalis intelligentia per omnia ea permanet et transeat; fore tamen aliquando, ut omnis hic mundus ardore deflagret.