Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.952
Not analysed yet
Cicero de fato 20. Concludit enim Chrysippus hoc modo: Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit. Omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est. Motus ergo sine causa nullus est. 21. Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis. Id si ita est, fato omnia fiunt. Efficitur igitur fato fieri, quaecunque fiant. ——-Itaque contendit omnis nervos Chrysippus ut persuadeat omne ἀξίωμα aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, quaecunque fiant ——sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut falsum, non teneat ommia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum. 38. ⟨si⟩ tenebitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnen enuntiationem aut veram aut falsam esse.