Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.953
Not analysed yet
Cicero de fato 28 (Carneades contra Chrysippum disputans:) Nec si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas immutabilis easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur veniet in senatum Cato, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est immutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum au necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: Si hoc enuntiatum: 'veniet in Tusculanum Hortensius’ verum non est, sequitur ut falsum sit. Quorum isti neutrum volunt, quod fieri non potest.