Ancient Greek · ~15 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.954.1
Not analysed yet
Cicero de fato 11 (ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli -non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina). Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur. Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur Graece θεωρήματα). Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, qui divinatione utuntur futura praedicere. 12. Sint igitur astrologorum percepta huius modi: Si quis (verbi causa) oriente Canicula natus est, is in mari non morietur. Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras. Si enim est verum quod ita conectitur: Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur, illud quoque verum est Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur. ——et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente ——illud morietur in mari Fabius ex eo genere est, quod fieri non potest. Omne ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest. 13. At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum et, quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse, et quicquid non sit futurum, id negat fieri posse. Tu et quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis oraculo editum esset. At si ista comprobabis divina praedicta, et quae falsa in futuris dicentur, in iis habebis, ut ea fieri non possint. ——et si vere dicatur de futuro idque ita futurum sit, dicas esse necessarium; quae est tota Diodori vobis inimica sententia. 14. Etenim si illud vere conectitur: Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere, primunque quod est in conexo natus es oriente Canicula necessarium est -omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt immutabilia nec in falsum e vero praeterita possunt convertere ——fit etiam, quod consequitur necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in omnibus; sed tamen si naturalis est causa, cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest. 15. Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur, sed potius ita dicant: Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur. O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos. quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint. 16. Quid est quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationuem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus. ——Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore. (Sequentibus explicata Diodori sententia demonstratur, si vera sit, non sequi omnia fato fieri:) non enim aeternis causis ⟨e⟩ naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur: descendit in Academiam Carneades nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem. 20. Nec ii qui dicunt immutabilia esse, quae futura sint, nec posse verum futurum convertere in falsum (i. e. Diodorus), fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam (i. e. Chrysippus), ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.