Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.958
Not analysed yet
Servius ad Verg. Aeneid. IV 696 (codd. TF). nam si fato vivimus, quid agunt merita? si pensamur meritis, quae vis fati? quomodo hic et fatum admittit et meritum? deinde cum dixerit stat sua cuique dies quomodo hic dicit ante diem? harum rerum ratio sic redditur: sunt fata quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia Vocantur. denuntiativa sunt, quae omni modo eventura decernunt, ut verbi gratia Pompeius ter triumphaturus est: hoc illi fata decernunt, ut ubicunque terrarum fuerit ter triumphet, nec potest aliter evenire: et ideo fatum, quod hoc denuntiat, denuntiativum vocatur. condicionale vero huius modi est Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit: hic non omni modo necesse erat ut videret Aegyptum, sed si casus eum ad aliam forte regionem duxisset, evaseret etc. Cf. ad X 467.