Ancient Greek
Fragment 108
Chrysippus, Fragmenta Moralia 108
Not analysed yet
Cicero de finibus III 55. Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur -),alia autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque. De pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. Nam quia sapientia est conveniens actio, est ⟨ex⟩ illo pertinenti genere quod dixi; quod autem honestas actiones affert et efficit, efficiens dici potest.