Ancient Greek
Fragment 11
Chrysippus, Fragmenta Moralia 11
Not analysed yet
Cicero de finibus III 23. Atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareat, sic appetitio animi, quae ὁρμὴ Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio. 24. ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. Nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. Et tamen est etiam alia cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt, non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem -illi appellant κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. Sola enim sapientia in se tota conversa est. --25. Sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet.