Ancient Greek · ~2 min
Fragment 115
Chrysippus, Fragmenta Moralia 115
Not analysed yet
Seneca ep. 66, 5. Hoc primo die quaesitum est, quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est: quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae, quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia: illa bona directo optabimus nobis, haec si necesse erit. sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et compositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus. (Sequentibus Seneca placiti illius: omnia bona qua bona paria esse multa adfert argumenta, ex libro aliquo Stoici antiquioris fort. Hecatonis expressa.)