Ancient Greek · ~2 min
Fragment 14
Chrysippus, Fragmenta Moralia 14
Not analysed yet
Cicero de fin. II 34. His omnibus, quos dixi, consequentes sunt fines bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt ‘e virtute’ id est honeste vivere; quod ita interpretantur: vivere cum intelligentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria. 35. Ita tres sunt fines expertes honestatis --una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate.