Ancient Greek
Fragment 151
Chrysippus, Fragmenta Moralia 151
Not analysed yet
Seneca ep. 87, 12. Quod bonum est, bonos facit. nam et in arte musica quod bonum est, bonum facit musicum. fortuita bonum non faciunt: ergo non snnt bona. ibid. 15. Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. opes autem et lenoni et lanistae contingunt: ergo non sunt bona. ibid. 22. Bonum ex malo non fit: divitiae fiunt. fiunt autem ex avaritia: divitiae ergo non sunt bonum. ibid. 28. Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus: ergo divitiae bonum non sunt.