Ancient Greek
Fragment 158
Chrysippus, Fragmenta Moralia 158
Not analysed yet
Cicero de finibus I 11, 39. At etiam Athenis, ut a patre audiebam, facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis, porrecta manu, quae manus significet, illum in hac esse rogatiuncula delectatum: Num quidnam manus tua sic affecta, quemadmodum affecta nunc est, desiderat? Nihil sane. At, si voluptas esset bonum, desideraret? Ita credo. Non est igitur voluptas bonum. (paullo post:) primum tibi recte, Chrysippe, concessum est, nihil desiderare manum, cum ita esset affecta: secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam.