Ancient Greek · ~2 min
Fragment 200a
Chrysippus, Fragmenta Moralia 200a
Not analysed yet
Seneca ep. 76, 9. In homine quid proprium est? ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. ibid. 10. Quid in homine proprium? ratio. haec recta et consummata felicitatem hominis implevit. ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est. Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est.