Ancient Greek · ~3 min
Fragment 230
Chrysippus, Fragmenta Moralia 230
Not analysed yet
Cicero de legibus I 11, 31. Nec solum in rectis, sed etiam in pravitatibus insignis est humani generis similitudo. Nam et voluptate capiuntur omnes, quae, etsi est illecebra turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturali bono: levitate enim et suavitate delectans sic ab errore mentis, tamquam salutare aliquid, asciscitur; similique inscientia mors fugitur, quasi dissolutio naturae: vita expetitur, quia nos, in quo nati sumus, continet: dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod natura interitus videtur sequi. 32. propterque honestatis et gloriae similitudinem, beati, qui honorati sunt, videntur: miseri autem, qui sunt inglorii. Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores similiter omnium mentes pervagantur: nec, si opiniones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et felem ut deos colunt, non eadem superstitione qua ceterae gentes conflictantur.