Ancient Greek
Fragment 285
Chrysippus, Fragmenta Moralia 285
Not analysed yet
Cicero Tusculan. disput. IV 24, 53. Fortitudo est igitur affectio animi, legi summae in perpetiendis rebus obtemperans; vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus, quae formidolosae videntur, subeundis et repellendis; vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum, conservans earum rerum stabile iudicium; vel brevius, ut Chrysippus: -nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici: sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communes notiones alia magis alia -quo modo igitur Chrysippus? Fortitudo est, inquit, scientia rerum perferendarum vel affectio animi, in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.