Ancient Greek
Fragment 298
Chrysippus, Fragmenta Moralia 298
Not analysed yet
Lactant. div. instit. V 17. Denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. Ducitur enim quasi captivus a vitiis, nec resistere ullo modo potest, quia caret virtute, quam nescit. Ιustus autem ab omni peccato se abstinet; quod aliter facere non potest, quam si habeat recti pravique notitiam. Rectum autem discernere a pravo quis potest nisi sapiens? Ita, fit ut nunquam possit esse iustus, qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus. ibidem: Stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio.