Ancient Greek
Fragment 309
Chrysippus, Fragmenta Moralia 309
Not analysed yet
Cicero de finibus III 21, 71. Ius autem, quod ita dici apellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam. Gravissimeque -defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et, quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum, vicissimque quicquid esset honestum, iustum etiam atque aequum fore.