Ancient Greek
Fragment 311
Chrysippus, Fragmenta Moralia 311
Not analysed yet
Cicero de legibus I 16, 44. Nec solum ius et iniuria natura diiudicantur, sed omnino omnia honesta ac turpia. Nam et communis intelligentia notas nobis res efficit easque in animis nostris inchoavit, ut honesta in virtute ponantur, in vitiis turpia. Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus, quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione sita est, sed in natura. Quodsi ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione universa virtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu, sed ex aliqua re externa iudicet? Est enim virtus perfecta ratio; quod certe in natura est. Igitur omnis honestas eodem modo.