Ancient Greek
Fragment 315
Chrysippus, Fragmenta Moralia 315
Not analysed yet
Cicero de legibus I 6, 18. Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege: haud scio an recte, si modo, ut iidem definiunt, lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est hominis mente confirmata et perfecta, lex est. 19. Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, vetet delinquere: eamque rem illi Graeco putant nomine ⟨a⟩ suum cuique tribuendo appellatam ----a lege ducendum est iuris exordium: ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula --quae saeclis omnibus ante nata est, quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta.