Ancient Greek
Fragment 318
Chrysippus, Fragmenta Moralia 318
Not analysed yet
Cicero de legibus II 11. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque, qui primum eius modi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent; quaeque ita composita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarunt. Ex quo intellegi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, cum contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges. 12. Quaero igitur -sicut illi solent: quo si civitas careat, ob eam ipsam causam, quod eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? -Ac maxumis quidem. -Lege autem carens civitas estne ob ⟨id⟩ ipsum habenda nullo loco? -Dici aliter non potest. -Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.