Ancient Greek
Fragment 34
Chrysippus, Fragmenta Moralia 34
Not analysed yet
Cicero de finibus III 28 (argumenta explicans placiti ὅτι μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν). Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata. De sola igitur beata. Ex quo efficitur gloriatione -dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. Ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. Ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est.