Ancient Greek
Fragment 345
Chrysippus, Fragmenta Moralia 345
Not analysed yet
Lactant. div. instit. V 17. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim, quia malum est nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo; quod animal irrationale facere non potest: et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet, sapientissimum esse, qui mavult perire, ne noceat, ut id officium, quo a mutis discernitur servet.