Ancient Greek
Fragment 348
Chrysippus, Fragmenta Moralia 348
Not analysed yet
Cicero de finibus III 70. Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. Quamquam autem in amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi assumat. Minime vero probatur -aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. Eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. Etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur.