Ancient Greek
Fragment 37
Chrysippus, Fragmenta Moralia 37
Not analysed yet
Cicero de finibus III 8, 27. Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum: bonum igitur quod est, honestum est. --Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens: aut, si id, non etiam diligendum: ergo etiam probandum. ita etiam laudabile: id autem honestum. Ita fit ut quod bonum sit, id etiam honestum sit. Cf. IV 50. Iam ille sorites -:quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, dein reliqui gradus. Tusc. disp. V 43. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. 45. Quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est, quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut quod sit honestum, id sit solum bonum.