Ancient Greek · ~1 min
Fragment 393
Chrysippus, Fragmenta Moralia 393
Not analysed yet
Cicero Tusculan. disput. IV 7, 14. Est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur; laetitia opinio recens boni praesentis, in quo efferri rectum esse videatur; metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur; libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.