Ancient Greek
Fragment 444
Chrysippus, Fragmenta Moralia 444
Not analysed yet
Lactant. div. instit. VI 14. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt, cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam: quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris aut praesentibus; posteriora ex malis. Eodem modo haec quattuor morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos: et idcirco eos censent exstirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur. Lactant. de ira cp. 17. Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam, esse et iniustam; et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere. Cf. cp. 18. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint.