Ancient Greek · ~5 min
Fragment 450
Chrysippus, Fragmenta Moralia 450
Not analysed yet
Lactant. div. instit. VI 10 (de humanitate disputans). Ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt; et dum volunt sanare vitia, auxerunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant. ibid. 11. Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia comprehensus auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent an minime? non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari? non sunt ipsi homines si putent. Nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus. Immo vero et hominis et fortis viri esse dicent, servare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt: quid causae est, cur si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.