Ancient Greek
Fragment 565
Chrysippus, Fragmenta Moralia 565
Not analysed yet
Seneca de beneficiis IV 34. Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae erant, cum sumeret. ideo nunquam illum poenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam quod constitutum est. ceterum ad omnia cum exceptione venit: si nihil inciderit, quod impediat. ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.