Ancient Greek · ~2 min
Fragment 571
Chrysippus, Fragmenta Moralia 571
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 73 (p. 302 Aucher). Luctus non habet locum in incorruptis; atqui tam sapientia quam virtus omnis incorruptibilis est; in illis vero, quae haberi possunt et deficiunt tamen, necesse est aegre ferri. Verum optime diligentia habenda in hoc, quod nec planctum neque luctum usurpasse sapientem inducit --; quoniam res ex improviso occurrentes praeterque voluntatem impingentes hominem pusillae mentis coarctant et praecipitant, constantem vero undique, humiliant tantum impetu facto, haud tamen tali, quae usque in finem perducant, sed a rectore consilii fortissime repulsae retroverti coguntur.