Ancient Greek
Fragment 624
Chrysippus, Fragmenta Moralia 624
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 165 (p. 372 Aucher). Sapiens et solidus duo haec itidem possidet, incomptus et domi habitans. Indoles incompta patefacit veritatem simplicitatis carentiamque adulationis --; altera vero, domus custodia una cum domestico more oppositio est agresti vitae. Unum enim istorum oeconomicum est et urbanitatis exiguae comprehensio; quoniam urbanitas et oeconomia cognatae sunt virtutes, quas translatas fere inter se monstrare non frustra erit: urbanitas namque oeconomia urbis est et oeconomia urbanitas est domi.