Ancient Greek · ~2 min
Fragment 633
Chrysippus, Fragmenta Moralia 633
Not analysed yet
Seneca ep. 81, 8. non omnes grati sciunt debere beneficium -uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit: nam ille, de quo loquebar modo, stultus, etiamsi bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut tempore aut quo non debet loco reddit. ibid. 10. Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, quo, quando, ubi, quemadmodum. itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem: non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens. ibid. 12. solus sapiens scit amare. solus sapiens amicus est. --quod dicimus: fidem nisi in sapiente non esse.