Ancient Greek
Fragment 733
Chrysippus, Fragmenta Moralia 733
Not analysed yet
Quintilianus instit. orat. I 1, 15-16. Quidam litteris instituendos qui minores septem annis essent non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. --melius autem qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.