Ancient Greek · ~2 min
Fragment 81
Chrysippus, Fragmenta Moralia 81
Not analysed yet
Seneca epistul. ad Lucil. 45, 10. Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam, eadem vilissima.