Ancient Greek · ~4 min
Fragment 509
Cleanthes, Testimonia et Fragmenta 509
Not analysed yet
Philo de provid. II 48 (p. 79 Aucher). Age interim ponamus inter nos universum ingenitum ac sempiternum, iuxta illud quod suggerit sermo celeberrimorum philosophantium, sicut conscribunt Parmenides, Empedocles, Zeno, Cleanthes aliique divi homines ac velut verus quidam proprieque sacer coetus. Atqui ex ingenita materia quid miramur si pars aliqua generetur aut corrumpatur, partim per providentiam dei, partim ob rerum ordinem? Namque et ceterorum artificum unus quisque materiem generare haud solet, sed quam sibi sumit, eam figurat formatque et artis ordinem ei imponit. ——Quare iuxta huiusmodi hypothesin deus materiam primam non generavit sempiterne, sed materia ad usum sumpta, per eam caelum et terram atque species animalium plantarumque et omnia fecit ——. Quod nihilominus nullatenus impedit esse providentiam, etsi una cum materia mundus ingenitus supponatur. —49. Quomodo? Quia non solum creare et edere materiam proprium est providentiae, verum etiam conservare moderarique, quod est factum.