Ancient Greek · ~5 min
Fragment 528
Cleanthes, Testimonia et Fragmenta 528
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. II 13-15. Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones. primam posuit eam, de qua modo dixi, quae orta esset ex praesensione rerum futurarum; alteram, quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione, fecunditate terrarum, aliarumque commoditatum complurium copia; 14. tertiam quae terreret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibus, grandinibus, vastitate, pestilentia, terrae motibus et saepe fremitibus, lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus, tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus visis caelestibus, tum stellis iis, quas Graeci cometas, nostri cincinnatas vocant. . . tum sole geminato . . . quibus exterriti homines vim quandam esse caelestem et divinam suspicati sunt. 15. quartam causam esse, eamque vel maximam, aequabilitatem motus conversionum〈que〉 caeli, solis, lunae, siderumque omnium distinctionem, varietatem, pulch ritudinem, ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita. —Cic. de nat. deor. III 16. nam Cleanthes, ut dicebas, quattuor modis formatas in animis hominum putat deorum esse notiones. unus is modus est. . . qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum. alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus. tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia. quartus ex astrorum ordine caelique constantia.