Ancient Greek · ~1 min
Fragment 577
Cleanthes, Testimonia et Fragmenta 577
Not analysed yet
Cicero Tusc. disp. III 77. nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum [Cleanthes] ipse fatebatur.