Ancient Greek · ~2 min
Fragment 580
Cleanthes, Testimonia et Fragmenta 580
Not analysed yet
Seneca de Benef. V 14, 1. Cleanthes vehementius agit: licet, inquit, beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. sic latro est, etiam antequam manus inquinet: quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat. Ex libro περὶ χάριτος.