Ancient Greek · ~6 min
Fragment 300_13
Democritus, Fragmenta 13-2
Not analysed yet
13. PLIN. n. hist. XXX 8 ff. primus quod extet, ut equidem invenio, commentatus est de ea [nämlich magia] Osthanes Xerxen regem Persarum bello quod is Graeciae intulit comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit obiter infecto quacumque commeaverat mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren, alium Proconnensium [d. i. Aristeas]. quod certum est, hic maxime Osthanes ad rabiem, non aviditatem modo, scientiae eius Graecorum populos egit. quamquam animadverto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. (9) certe Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam navigavere exsiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis habuere, D. Apollobechen Coptiten et Dardanum et Phoenicem inlustravit, voluminibus Dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis, quae recepta ab ullis hominum atque transiisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est; (10) in tantum fides istis fasque omne deest adeo, ut qui cetera in viro probant haec opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artis effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam Hippocrate hanc Democrito inlustrantibus circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, quod gestum est a :ccc. urbis nostrae anno . . . (11) non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius exornatus planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit.