Ancient Greek · ~2 min
Fragment 36
Diogenes Babylonius, Testimonia et fragmenta 36
Not analysed yet
Cicero de divin. II 90. Quibus (scil. Chaldaeis) etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat, qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur, negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt. At ii nec totidem annos vixerunt; anno enim Procli vita brevior fuit; multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91. At ego id ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi.