Ancient Greek · ~4 min
Fragment 41
Diogenes Babylonius, Testimonia et fragmenta 41
Not analysed yet
Cicero de finibus III 49. Divitias autem Diogenes censet non eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valetudinem bonam, sed etiam uti ea contineant; non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest; itaque si voluptas aut si bona valetudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. Neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id quod sit in bonis contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, appetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. 50. Quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.