Ancient Greek
80 to 81
Flavius Josephus, περὶ ἀρχαιότητος Ἰουδαίων 80-81
Not analysed yet
in hoc enim sacrario Apion praesumpsit edicere asini caput collocasse Iudaeos et eum colere ac dignum facere tanta religione, et hoc affirmat fuisse depalatum, dum Antiochus epiphanes expoliasset templum et illud caput inuentum ex auro compositum multis pecuniis dignum. ad haec igitur prius equidem dico, quoniam Aegyptius, uel si aliquid tale apud nos fuisset, nequaquam debuerat increpare, cum non sit deterior asinus furonibus et hircis et aliis, quae sunt apud eos dii.