Ancient Greek · ~5 min
COMMENTARIVS
Hipponax, Fragmentum (128) COMMENTARIVS
Not analysed yet
V. l. Corrige πολτοχάρυβδιν; nequaquam enim ποντοφάρυγξ potest comparari; ipsa vero Χάρυβδις a qua imago ducitur, maritima est. Pessime igitur dicitur ποντοχάρυβδις. Immo fuit addendum aliquid quo vel ubi habitet altera illa Charybdis significetur (ut γαστροχάρυβδις quidam audit apud Cratinum Ι 121 Kock) vel quid devoret. Alterum praetuli; cf. Ps. -Plautinum parasitum cui nomen fuit Πολτοφαγωνίδης (cf. Ritschl op. IIl p. 328). Wachsmuthius. V. 2. Hesychius: ἐγγαστριμάχαιραν· τὴν ἐν τῇ γαστρὶ κατατέμνουσαν. Cf. ἐγγαστρίμυθος, ἐγγαστρίμαντις. V. 3. ὅπως —ὄληται finali sensu accipiendum esse supra p. 33 adnotavi. Verba παρὰ θῖνʼ ἁλὸς ἀτρυγέτοιο docent ψηφῖδα nomen non de suffragiis esse usurpatum (sic enim vulgo interpretabantur ut ψηφίς dicatur pro ψῆφος, cuius usus nullum exstat exemplum), sed de silicibus: sunt enim ψηφῖδες proprie lapilli qui in litoribus inveniuntur: αἱ ἐν τοῖς αἰγιαλοῖς ψηφῖδες (ἐν τοῖς αἰγιαλοῖς =παρὰ θῖνʼ ἁλός) Luc. pisc. 35, Tim. 5, Parasit. 52; fortasse scribendum ὅπως ψηφῖσιν ἀγεὶς κακὸν οἶτον ὄληται βουλῇ (an ψηφῖσι ῥαγεὶς vel δαρείς, lapidibus laceratus, contusus?). Stadtmuellerus. Bergkio in editione quarta videtur Ψηφῖδι scribendum ut loci sit appellatio eius fortasse ubi tunc populus Ephesius suffragia ferebat. Omnium adhuc plausum tulerat Cobetus supplendo κακός. V. 4. Verba incorrupta βουλῇ δημοσίῃ infeliciter temptarunt Cobetus, Hartungius, Bergkius olim.