Ancient Greek
Dfhg-Source dfhg2_MANETHO_SEBENNYTA
MANETHO SEBENNYTA, Fragmenta 65
Not analysed yet
Sabacus et Sebichus sec. Bunsenium idem est nomen, alterum graecum, alterum ad aegyptium (Schebek) propius accedens; Sabaco fortasse inde in laterculos Manethonis receptum est, quod auctor Sebichum I introduxerat verbis: Sebichus, quem Sabaco Herodotus appellat. Nomina aegyptia monumentorum: 1. (Sevech I) Schebek Nefrukera. 2. (Sevech II) Schebek Ra**ke-u. 3. (Tarkos) Thak i. e. Tirhaka. Regis secundi notatur annus auodevimus, regis tertii annus vicesimus, quum Africanus Tarco nonnisi 18 annos tribuat. Quare h. l. praeferas annos 20 in Eusebiano Manethone. Bunsenius statuit ap. Africanum pro ιηʹ scribendum esse κηʹ. Hoc enim modo totius dynastiae annos esse quinquaginta, quos indicare noluisset Herodotus Sabaconem Aethiopem per 50 annos regnasse dicens. —Ceterum Sabako in libris sacris appellatur Sua vel So (Regg. II, 17, 4), ad quem Hosea circa vitae annum sexagesimum legationem misit, 720 a. C. sec. Des-Vignoles Chron. S. —Tarcos appellatur Τεαρκὼς vel Τεάρκων ap. Strabonem I, p. 61 et XV, p. 687, ubi vide; Θαρακὰ in LXX, Tarhaka vel Tiraka in textu Hebraico; Θαρσικής ap. Joseph. A. J. X, 1; Θαρθᾶς βασιλεὺς Αἰθιόπων in Chron. Pasch. p. 116. Hic contra Sanherib Regem expeditionem suscepit anno Ezechiae decimo quarto (Regg. II, 19, 9; Jesai 37, 9. Joseph. l. l.) ,ann. 18 aer. Nabon. Tum vero nondum rex erat, sed auxiliares copias ex Aethiopia Aegyptiis adduxerat (Joseph. l. l.) Postea autem contra eos ipsos, quibus auxilio venerat, se convertisse, imperioque per caedem Sebichi potitus esse videtur. Certe Canon Hieronymi in uno codice Palatino annotat haec: Tarachus, Sebicho interfecto, Aegyptiis annis XX(V. Boeckh. p. 329). Fortasse tamen perperam interfecto positum est pro mortuo. —De quarto rege Aethiope, qui initio dynastiae sequentis in Aegypto superiore regnavi, vide fragm. Seq.